CARNISPRIVIUM seu CARNIPRIVIUM

CARNISPRIVIUM seu CARNIPRIVIUM
CARNISPRIVIUM seu CARNIPRIVIUM
in Ecclesia Romana dicitur tempus, quô Carnibus privari et ab iis abstinere homines incipiunt, ante ieiunia Quadragesimae. Gervasius Tilleber. MS. de Otiis Imperial. part. 3. c. 102. Initium Quadr agesima, quod vulgo Carniprivium nominant. Sed et peculiariter sie appellatur secunda Dominica Septuagesimae, ut videre est apud Beletum, c. 65. Quam proin Dominicam ante carnes tollendas, vocat Missa Mosarabum. Graeci ἀποκρεὼν appellant, ut et hebdomadem, quae Dominicam praecedit, quod non ultra eam vescendis carnibus operam dent, sed una cum ea iis edendis imponant sinem, uti habet Allatius de Dominic. et Hebdomadibus Graecorum, c. 10. Vide quoque Dominic. Macrum in Hierolex. Maxime vero Clerici et Sacerdotes ieiumum Quadragesimale, apud Latinos, auspicabantur ab hac Dominica: quae propterea dicitur Carniprivium et Privicarnium Sacerdotum, scil. Dominica, quâ mos est Sacerdotibus caput Quadragesimalis Ieiunii sollenni esu carnium praevenire, ut est apud Wilhelm. Neubrigensem, l. 5. c. 10. etc. Uti autem Mosarabes Dominicam, quae Quadragesimam praecedit, Ante carnes tollendas vocabant, sie Hispani diem Martis, qui eandem antevertit, hodieque Martes de carnes toliendas dicunt, quem Chronicon Petri IV. Regis Aragon. Dia de carnos toltes appellat, apud Car. du Fresne Glossar. apud quem in eadem Ecclesia Carnivora, in Actis Murensis Monasterii dicitur dies, quô vorari et consumi, quod reliquum est carnium, consuevit. Gall. Mardy gras.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”